# Initia doctrinae physicae 162

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, DE CAVSA FINALI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/162

Nam hi motus contrarij sunt, qui sunt ad terminos contrarios acquirendos, ut motus qui est ad caliditatem, contrarius est motui, qui est ad fragiditatem. Motus solis, qui est sursum a Capricorno ad Cancrum, contrarius est motui, qui est deorsum a Cancro ad Capricornum. Sunt ne unus motus, Actio & Passio? Etsi ociosa subtilitas esse uidetur, quaerete, an unum quiddam sint Actio & Paßio, tamen aliquid conducit ad declarandum, quid sit motus. In uerberatione faciei una res est, receptio ictus, seu ipse sensus partis percussae, & actio percutientis, Sed differunt terminis & relationibus. Actio, seu percußio actiua oritur ab agente, & desinit in recipiente. Econtra paßio relatio est patientis ad agens, sed tamen unus & idem ictus est. Ita in alterationibus, ut in calefactione aquae, eadem caliditas est, cuius partes paulatim in aquam introducuntur, tuntur, sed tamen oritur forma ab agente & à patiente recipitur, Ita differunt Actio & Paßio terminis ac relationibus. Sed forma quae transfunditur, eadem est, cuius acquisitio seu transfusio reipsa est motus. Aristoteles in hac disputatione recitat hoc dictum. Vt eadem uia est a Thebis ad Athenas, & ab Athenis ad Thebas, ita motum unum esse inquit actionem & paßionem, Sed tamen regulam addit, cuius usus late patet: In his, quae sunt eadem reipsa, tamen simul aliqua insunt diuersa, & multi respectus uariantur. Eadem Luna superior est aere, & inferior Sole. Idem potus bonus est parti torrefactae in corpore, & malus est toti corpori, Idem neruus est organum sensus, & motus localis. Hoc igitur dictum sit admonitio, ut cum in una re inueniuntur aliqua diuersa, ut fit saepißime prudentia adhibeatur in distinguendo, & causae diuersitatis dextre quaerantur. Vt in una & eadem anima hominis, sunt noticiae legis, & iudicium adprobans legem Dei, & tamen sunt in ea multi adfectus repugnantes legi. Quid est Quies? Quies est priuatio motus in eo, quod moueri potest. Opponuntur enim priuatiue, Quics & motus.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
