Latin
163
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 163-2
Unproofread scanNot analysed yet
Aliae partes dicuntur proportionales, de quibus Mathematici loquuntur, qui non hoc quaerunt, an materia reliqua sit, sed quantitates, id est, longitudines, aut latitudines, aut profunditates cogitatione abstrahunt a materia. Ac deinde cogitatione diuisiones, quousque uidetur, faciunt partium proportione congruentium. Inde usitatum dictum est: In continuo infinitas partes esse proportionales, quod quomodo intelligendum sit rixantur inter se inerudite recentiores. Ridiculum est enim Physice intelligere, dicta Mathematica. Physicus materiam seu corpus secat byGoogle secat. Mathematicus non quaerit, an reliqua fli materia, sed ex hypothesi procedit, si est continuum, partes habet.