# Initia doctrinae physicae 163

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, DE CAVSA FINALI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/163
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/163

Notum est autem ex Dialectica, priuationem non simpliciter negationem significare, sed semper significare in subiecto aliquo absentiam rei, ad quam recipiendam, subiectum idoneum est, aut etiam natura inclinatum est, ut coecitas in oculo est adpetente uisum. Postquam autem Physici haec tenuißima initia de motu recitauerunt, incipiunt de alterationibus & causis alterationum, hoc est, de uarietate qualitatum, deinde de mixtionibus dicere, unde sequuntur generationes & corruptiones. Sed prius. quam ad eam doctrinam de Mixtionibus acceditur, de his proprietatibus corporum dicendum est, de Fmito, de Loco & Tempore. Quid est Infinitum? Sic definit Infinitum Aristoteles: Infinitum est, cuius quantitatem accipientibus semper restat aliquid accipiendum. Quoddam autem uocatur Infinitum in actu, uidelicet, ubi actu simul sunt infinitae partes. Impoßibile est autem aliquam esse quanditatem infinitam in Actu. Ac de magnitudine traduntur hae rationes, Nihil terminatum & clausum superficie, seu certam figuram habens, infinitum est in Actu. Omnia autem corpora sunt terminata superficie, seu inclusa figuris. Sunt igitur finita. Item, coelum est finitum, ut motus circularis manifeste ostendit. Omnia igitur corpora intra coelum finita sunt. Aliud dicitur Infinitum potentia, hoc est, cuius partes, non quidem simul sunt Actu, sed subinde succedentes. Sic tempus cogitetur esse infinitum, cum duratio rerum erit sine fine. Nec numerus dicitur infinitus in Actu, quia si est numerabilis, finitus est. Sed potentia dicitur aliqua multitudo esse infinita, succedentibus subinde unitatibus. Et huc pertinet puerilis admonitio, In magnitudine duplices esse partes, uidelicet, physicas, seu substantiales, quantitatem habentes, ut arboris partes multae & magnae & paruae secari possunt, sed tamen nec actu nec potentia infinitae, quia tandem fiunt partes adeo minutae, ut dissoluatur substantia. Sciant igitur Iuniores, nunquam dici actu uel potentia infinitas partes physicas.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
