Latin
166
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 166
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hic uides Locum intelligi, non solum superficiem, sed uel differentias situs, uel qualitates, ut hic differentiae situs significantur: Locus naturalis ignis est sursum. Locus naturalis terrae deorsum. Hic locus naturalis propter qualitates dicitur: Aqua est naturalis locus piscium. Ita nunc locus naturalis terrae propter qualitates est, ut partim contineatur in aqua, partim emineat extra aquam, Talis positus saluti animantium necessarius est, &conseruatur influxu coelestium corporum. Et tamen Terra centrum est mundi, &terra &aqua simul copulatae sphaera sunt unica. Quot modis aliquid dicitur esse in loco? Veteres Physici tantum hanc distinctionem tradunt: Corpus est per se in loco, quia per sese magnitudinem habet, quam uocant dimensionem, cui cedit aliud corpus continens, quia diuersorum corporum magnitudines seu dimensiones, ut uocant, non possunt simul esse, sed cedere alias alijs necesse est, ut aqua cedit uasi. Nec alia quaerenda est causa, nisi quia natura sic ordinata est. Deinde accidentia in eodem loco esse per Accidens dicuntur, ut Colossus. per se in loco est, occupans tantum in aere spacium, quanta est moles.