Latin
167.5 to 167.8
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 167.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sed in Actis capite 57. luculenta est concio Pauli, quae ait tam prope adesse Deum singulis, quasi ut manu palpari poßit. Et addit de efficacia. In ipso uiuimus, mouemur &sumus. Cumque Deus non sit moles corporea, &simul ubique sit efficax, &sit infinitae potentiae, philosophia etiam fateturconsentaneum esse, substantia Deum ubique adesse. Ame illud ab Arato sumptum celebratur. Iouis omnia plena. Et meminisse iuniores hunc uersum, utile est. Enter, praesenter, Deus est ubique potenter. Quam sententiam ueteres Poetae multis modis recitarunt, ut Menander, πάντῇ γάρ ἔστι, πάντα καὶ βλέπει θεὸς. Dic Regulam de loco. Primum, ab Natura abhorret ab his quinque, infinita magnitudine. Secundo, à uacuo. Tertio, à multitudine locorum unius corporis, eodem tempore, id est, Natura negat unum corpus in diuersis locis, eodem tempore esse posse. Quarto, à penetratione dimensionum, id est, Natura negat dimensiones ita in unum locum includi posse, ne aliae alijs cedant, ut digiti non possunt inseri ferro non cedenti. Quinto, ab accidentium subsistentia, remoto suo subiecto, id est, Natura negat accidentia per sese subsistere, remoto suo subiecto, ut Aquae natura remota, non manet sola humiditas. Substantia Iapidis remota, non manet sola duricies. Has regulas recito nudas, ut lunioribus semper in conspectu sint, Nec tamen desunt eis rationes, sed contenti. simus uniuersali experientia, quae perspicue testatur, eus ueras &perpetuum naturae ordinem esse. Quid est Vacuum? Vacuum proprie significat in physicis disputationibus, ubi nullum corpus est, quod intelligendum est, non ut uulgus intelligit, ubi non sunt crassa corpora, quae sensu percipiuntur, sed simpliciter de omnibus corporibus, uidelicet, ubi nec aer, nec ullum aliud est corpus. De hoc spacio uacuo quaexitur, an in natura poßibile sit. Est ne Vacuum possibile? Iucundißimum est uidere in natura tam certam esse corporum coagmentationem &continuationem, ut nusquam sit uacuum, ne fiant mundi corpora discontinua.