# Initia doctrinae physicae 167.9

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, 167.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/167.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/167.9

Quod autem non sit uacuum, nec sit poßibile, signum est illustre. Vacuum fieret discontinuatis corporibus. Natura non concedit discontinuatiouem corporum, potius enim grauia sursum ascendunt, aut consistunt, quam ut diuellantur corpora. Non igitur concedit uacuum. Minor exemplis plurimis ostendi potest. In Aquae ductibus aquae sursum mouentur, ne fiat discontinuatio. In clepsydris summo foramine obstructo nihil destillat, cum superius non subit aer. Pendet igitur aqua, ne, si cesserit, fiat uacuum. Non mutatur autem ordinatus motus grauium sine causa. Et haec causa euidens est, Naturam fugere discontinuationem corporum.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
