# Initia doctrinae physicae 169

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, 169. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/169
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/169

Quid est Tempus? Quales Labyrinthi sint de rebus non obscuris, de loco, uacuo, rarefactione, condensatione, de Tempore in disputationibus interpretum Aristotelis, libri ipsi ostendunt. Itaque plurimas cauillationes uolens omitto. De Tempore quaestiones prodigiosae sunt, cum nihil sit obscuritatis. Augustinus exclamat: In tempore sumus, & quid tempus sit nescimus. Imo si dextre iudicetur & si multa in natura sunt abstrusa & ignota, tamen quid tempus sit, mediocriter dici potest. Et quia haec mitia physicae doctrinae continent quasdam comvnefactiones rudibus necessarias, sciant iuniores, ideo hic de Tempore dici, ut supra de Loco, quia cum de corpore & de motu antea dictum sit, mox ordine naturae quaerendum est de loco, ubi sit corpus, & ubi fiat motus, deinde quando sit corpus, & quando fiat motus, ut cum dictum est, Solem esse corpus lucidum, quod circumactum facit discrimina dierum & noctium, hic quaeritur de loco Solis, & quanto tempore circumagatur. Deinde definitio usitata physicis retineatur, haec uidelicet. Tempus est numerus seu mensura motus secundum prius & posterius, in quocunque motu, ut in ambulatione, non alia res est duratio & succeßio, nisi ipse motus, Et partium huius durationis seu succeßionis inter se collatio secundum prius & posterius, dicitur Tempus. Est igitur Tempus reipsa motuum succeßio, sed accedit cogitatio discernens prius & posterius. Haec sententia, nisi cauillationibus inuoluatur, plana & perspicua est, & sic senserunt Aristoteles, Themistius, & alij, qui dextre iudicauerunt. Themistius inquit, Motum & tempus re esse eadem, sed ipsius motus durationem, collatis partibus, dici tempus. Etsi autem tempus generaliter quorumcunque motuum succeßionem & mensuram significat, tamen multi definitionem à motu coelesti sumpserunt, quem mirando Dei consilio institutum esse uidemus, ut uices efficiat utiles uitae animantium, qui cum sit insignis, & in omnium hominum oculos incurrat, & commode discernat interualla, praecipuae adpellationes inde sumuntur, diei, mensis, anni. Horum descriptiones eruditas quaerere & nosse multo est utilius, quam inanibus cauillationibus immorari, de quibus alij in hoc loco disputant. Dies naturalis est tempus reuolutionis Solis per motum primi mobilis ab Horizonte, aut meridiano, donec Sol ad eundem locum Horizontis, aut meridiani redit, Et hoc est tempus, quo reuoluitur totus aequinoctialis, & ultra hoc aliquantula portio aequinoctialis, quanta respondet arcui Ecclipticae, quem interea Sol peragrauit. Huius definitionis declaratio alibi tradita est.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
