# Initia doctrinae physicae 17-2

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, DE FINE ET VTILITATE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/17-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/17-2

DE FINE ET VTILITATE Physices. Quis est finis & usus Physices? Tota natura rerum uelut theatrum est humani ingenij, quod Deus uult aspici. Ideo indidit hominum mentibus cupiditatem considerandarum rerum, & uoluptatem, quae agnitionem comitatur. Hae causae inuitant sana ingenia ad considerationem naturae, etiamsi utilitas nulla sequeretur Vt uisio dilectat, etiamsi utilitas nulla sequeretur, ita & mens sua natura ducitur ad aspiciendas res. Sint igitur hae causae huius studij, quia maxime secundum naturam, est considerare naturam, & consideratio per sese adfert dulcißimas uoluptates, etiamsi aliae utilitates non sequerentur.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
