# Initia doctrinae physicae 17

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, LIBER PRIMVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/17

Multi sunt multorum errores, Aristoteles neruos oriri à corde putabat, quos à cerebro oriri alij deprehenderunt. Plato inquit tres humores, bilem rubram, bilem atram, & phlegma, non conducere ad nutritionem, sed corruptelas esse sanguinis. At alij diligentius discernunt utiles humores quatuor a uiciosis. Ita paßim multa sunt multorum errata, Neque quid quam homini usitatius est in hac imbecillitate, quàm labi, decipi, hallucinari. Manet tamen interea multarum propositionum certitudo diuinitus confirmata. Vult Deus aliud esse uitam, aliud mortem, uult discrimen certum esse specierum, uult generationis & nutritiones modos à se ordinatos non uiolari, uult numerorum ordinem immutabilem esse, uult manere immotum discrimen honestorum & turpium, quod est imago diuinae mentis. Et ut illa mens aeterna sui similis & immutabilis est, sic numeri & notitiae honestorum ab illo fonte ortae sunt immotae. Haec de certitudine initio monendi sunt studiosi, ne furoribus illorum adplaudant, qui petulantia ingeniorum prorsus sustulerunt certitudinem. Et sunt aliqui, ut Thucidides uocat, Serui absurdarum opmionum, ac fastidientes usitata, qui propter naturae peruersitatem delectantur monstrosis opmionibus. Hoc uitium absit ab ijs, qui ueritatis quaerendae causa, & ut Deum agnoscant, studia doctrinarum colunt. Hoc principium Physicum sit immotum, Quodlibet est, aut non est. Sit immota notitia: Deus est. Sint & immotae notitiae: Res a. Deo conditae sunt aliquid. Gradus rerum à Deo ordinati, sunt aliquid. Vita est quiddam melius morte. Sunt alique uiuentium actiones ordinatae & certae, quibus manentibus, manet uita. Haec experientia tanquam ordinatio Dei, iudicetur esse certa, Nam Deus non frustra res condidit. Nec longius quaeramus demonstrationes, cur ignis urat, sed contenti simus experientia, quam ducamus esse certam, & propter hanc rationem, quia dato opposito sequitur naturae destructio, & quia res ostendit talem esse Dei opificis ordinationem.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
