# Initia doctrinae physicae 171

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, 171. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/171

Etsi enim generationes & corruptiones non fiunt nisi prima causa, id est, Deo, scu ut Philosophi loquuntur, motu coelesti fouente naturam, tamen de motu locali uere dicitur: Ignis per sese sursum tendit, graue deorsum. Anima cogitans sese mouet etiam non mota ab obiecto. Item, recte dicitur potentia loco motiua in animali sese mouere. Caeterum hic discrimina consideranda sunt, Alia sunt essentialiter ordinata, ubi non fit effectus, nisi omnia concurrant, ut in generatione hominis, coelum, pater, mater. Alia non sunt essentialiter ordinata, ut duo equi trahentes currum. Hic non est necessaria copulatio, ut supra de causis diximus. Recitaui praecipuas materias, quae in elementis physicae doctrinae ab Aristotelicis traduntur in enar ratione librorum, quorum titulus est, de physicis auscultationibus. Sed restat postrema disputatio, quae est in Libro octauo, quae continet duos insignes locos, qui nequaquam sunt praetermittendi. Prior est, qui docet, unicum esse primum motorem, aeternum, infinitae potentiae, & immobilem.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
