# Initia doctrinae physicae 172

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, 172. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/172
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/172

Hic iucundum est uidere ipsam rerum naturam nobis monstratricem esse Dei, & ducem nobis esse ad Dei agnitionem. Et quidam honesta opinio de Deo in nostris mentibus confirmatur his demonstrationibus, quas etiam uult aspici Paulus in capite ad Romanos primo, & cum in Actis inquit: Tam prope adesse Deum, pene ut manibus contrectari poßit, & conspici in pulcherrimo ordme corporum & matuum coelestium, & bonitatererum necessariarum, & in noticijs, quae sunt insita hominum mentibus. Alter locus est de aeternitate mundi, in quo etsi Aristoteles errat, tamen hanc ipsam ob causan argumenta eius consideranda sunt, ne ea pro demonstrationibus amplectamur, quod aliqui prophani faciunt, & propter eam persuasionem superbe derident doctrinam a Deo traditam Ecclesie de mundi initijs. Ratio naturalis deducit mentes ad hoc, ut agnoscant hunc mundum uisibilem ab aliqua causa, & quidem a mente architectatrice pendere, & formatum esse, Sed quomodo, aut quando ab illa prima causa ortus sit, non potest ratio statuere.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
