# Initia doctrinae physicae 175

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, 175. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/175
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/175

Nec tamen prorsus sustulit in Deo libertatem, sed conceßit libere eum aliquibus opem ferre, & aliquos punire, ut in Heroicis motibus & poenis cernitur. Recitat & hanc sententiam & Plutarchus in disputitione de Fato. Recita Aristotelis argumenta de aeternitate mundi. Pleraque argumenta in hac controuersia ducuntur ex physico principio: Ex nihilo nihil fit. At hoc principium uerum est in natura iam condita & ordinata. Nec transferatur ad ortum mundi. Ibi enim repugnant alia principia. Cum demonstratum sit, unicam tantum esse primam causam intelligentem, & infinitae potentiae, nec posse plura esse infinita, Caetera autem finita pendere ab illa unica prima causa: sequitur materiam, quae finita est, ex nihilo ab illa prima causa infinitae potentie, & conditam & formatam esse. Physici formationem non negant, fatentur, ut ab artifice formatur aurum, ita a mente architectatrice formatam esse materiam, & mundi corpora ordine disposita. Cum enim oculi seriem corporum mundi & specierum aspiciunt, artem agnosci manifestum est. Etsi autem formationem non negant, tamen de materiae initio dubitant, ac multi palam duo aeterna constituunt, mentem & materiam. Sed huic opinioni haec ratio aduersatur, quod cum sit unica prima causa infinitae potentiae, sequitur & materiam pendere ab illa prima causa, & non solum formatam, sed etiam effusam esse ex illo fonte infinitae potentiae. Hac non obscura responsione contenti simus de principio, Ex nihilo ordinata. nihil sit, uidelicet, in natura condita & Caeterorum argumentorum solutio facilis est, Sunt enim non demonstrationes, sed probabilia argumenta, quae in Rethoricis πιθανὰ uocantur. Primum. Perfectißima causa non est in infinitum ociosa. Prima causa est perfectißima. Igitur non fuit in tam longa aeternitate retro ociosa. Mouentur hac cogitatione omnes homines, etiamsi non est demonstratio, Miramur enim, quid illis infinitis seculorum spacijs egerit prima causa, si fuit sola, si nullum obiectum fuit, circa quod exereret suam potentiam aut sapientiam. Et accedunt Dialecticae captiones, si illa infinita mens est motrix, necesse est semper & mobile simul esse, Item, si est causa, necesse est simul esse subiectum, in quo, ut causa, uires suas exerit. Responsio. Respondeo ad Maiorem: Perfectißima causa non est ociosa. Haec propositio non est uera de agentibis uoluntarijs, ut Architectus etiam praestantißimus, diu potest suspendere actionem. Ita de prima causa dicimus, uolens & liberrime condidit mundum, non effudit nece ßitate aliqua. Deinde nobis in Ecclesia responsio de solitudine proposite est, Quid in illa tam longa aeternitate egerit Deus, Hic diuina reuelatio adfirmat, communicationem sapientiae esse aeternam inter Patrem, Filium, & Spiritum sanctum. Deinde ad captiones Dialecticas respondetur, Mens infinita est motrix, item est causa. Hae appellationes ei tribuuntur, non quod semper actu mouerit, seu condiderit res, sed à potentia, & quia postea cum noluit, res condidit, & mouere cepit. Sed humanis cogitationibus admodum difficile est mentem illam architectatricem cogitare, seiunctam ab opificio. Ideo Poetae plerunque sic loquuntur, quasi in toto corpore mundi haereat & omnia agitet, ut Virgilius inquit.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
