Latin
176
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 176
Unproofread scanNot analysed yet
Totamque infusa per artus
Mens agitat molem, &magno se corpore miscet
Secundum argumentum.
Quod non habet alterationes, non est subiectum
generationi &corruptioni. Coelum non habet alterationes. Ergo nec generationi, nec corruptioni obnoxium est. Minorem ita confirmant, quia manifestum sit multis millibus annorum, nullam in coelo deprehensam esse alterationem. Hoc argumentum &si speciosum est, tamen non est demonstratio. Rursus enim hoc opponitur quod cum unica sit prima causa infinitae potentiae, sequitur non esse plura infinita.
Tertium argumentum.
Tempus est aeternum.
Igitur motus est aeternus.
Valet consequentia, quia tempus est mensura
motus.
Antecedens confirmat, quia aut cepit tempus in