# Initia doctrinae physicae 176-2

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, 176. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/176-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/176-2

tempore, aut in aliquo Nunc, seu instanti. Si in tempore, sequitur, antea fuisse tempus. Fuit igitur aeternum. Sin autem in aliquo Nunc, idem sequitur, Non enim potest intelligi Nunc, nisi continuans tempus. Semper igitur fuit tempus. Intelligitur enim tempus ante illud Nunc. Responsio. Nego consequentiam, & ratio est, quia cum tempus definitur usitato philosophorum more, uerum est, tempus esse mensuram motus, quae cepit cum primo mobili. Sed cum tempus generaliter intelligitur cuiuscunque rei duratio, non tantum est mensura motus. Deinde non absurdum est, tempus, quod cepit cum primo mobili, incepisse in aliquo Nunc, inchoante uidelicet illam durationem. Vt enim in Linea est punctum inchoans, continuans & terminans, ita in tempore, quod est mensura motus, cogitari talia instantia possunt. Quartum Argumentum. Nullum in circulo potest adsignari punctun inchoans motum: Ergo motus coeli sempiternus est. Responsio. Non est necessaria consequentia à figura ad

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
