# Initia doctrinae physicae 177

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, 177. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/177

durationem. Et sicut in circulo arte facto, cum mouetur, aliquod est punctum, à quo fit initium, ita in coelo fuit aliquod punctum, à quo fuit initium motus, sicut puncta sunt Luminum & Planetarum, quae sunt metae in progrediendo aut regrediendo, ut puncta solstitij, quorum ratio reddi non potest, sed testimonia sunt, hunc mundum non exti. tisse casu, sed à mente architectatrice conditum esse, & motuum leges ac metas consilio architecti sic ordinatas esse: Anaxagoras ridicule dixit, regredi Solem, quia frigore repellatur, cum uenit ad metas solstitij. Sed uera causa est harum regreßionum, quod architecti consilio motus sic ordinati sunt. Quintum Argumentum. Ante omnem motum est motus. Ergo motus est aeternus, unde sequitur & mundum aeternum esse. Antecedens confirmat Aristoteles, quia si motus cepit, necesse est tamen mobile praeceßisse.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
