# Initia doctrinae physicae 189

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, LIBER TERTIVS, DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/189
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/189

diuersis qualitates, hoc modo tamen discernuntur. In igne excellit calor, in Aere humiditas, in Aqua frigiditas, in terra siccitas. Sed aqua sensibilius humectat, quia est densior. Ignis magis desiccat, quia ibi siccitati calor coniunctus est, cuius uis est ualde efficax, uel in congregandis homogeneis, uel in dißipandis & resoluendis heterogeneis. Fit igitur in his & facilior desiccatio. Quae sunt mixtionum causae? Nunc ingredimur amplißimam doctrinam de mixtione, unde generationum initia sumuntur. Primum autem hic generales quasdam regulas tradi oportet. Prima Regula apud Aristotelem de Mixtionibus haec est: Illa inter quae mutua actio est & passio, genere conuenire debent, & differre specie. Hoc dictum proprie de qualitatibus intelligendum est, ut calor & frigus conueniunt genere, & differunt specie. Calori non est actio per se cum albedine, aut cum figura, quia genere differunt. Et de alterationibus loquitur, non de gene ratione aut de motu locali, aut de artificialibus mutationibus. Gignit enim Bos bouem, etiamsi non differunt specie. Et spiritus mouent & pellunt corpora, etiamfi toto genere differunt. Et Statuarius figuram efficit in ligno, partes eius aliter collocans. Nam Statuarij opus est simile motui locali. Postremo, & in alteratione substantiae aliquae discrepant genere, ut Coelum & elementa, & mixta. Coelum efficit alterationes in elementis, sed tamen hic qualitatum inter sese actio est, uidelicet, aut uirtualium, aut formalium. Coniunctio Saturni & Martis uirtute efficit siccitatem in aere. Proprie autem loquitur regula Aristotelis de mixtionibus Elementorum inter sese. Et utilis consideratio est, quae qualitates inter sese actionem habeant, uidelicet, hae tantum, quae sunt contrariae specie, ut caliditas & frigiditas mutuam inter sese actionem & paßionem habent, sic humiditas & siccitas. Et contraria contrariam pellit, Similes uero similibus iuuantur, iuxta regulam, Simile additum simili facit ipsum magistale.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
