# Initia doctrinae physicae 191-2

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, LIBER TERTIVS, DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/191-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/191-2

Dictum est Aristotelis: Agens in agendo repatitur, quod de corporum contiguorum alteratione, in quorum utroque gradus sunt, qui inter se certare primis qualitatibus possunt, dicitur, ut cum ferrum ignitum aquae inseritur, fit utrumque, ferrum extinguitur, & aqua calefit. Ita in uentriculo calor naturalis & si conuertere nutrimentum potest, tamen & ipse languefit, & quasi delassatur cum tanta est frigiditas nutrimenti, ut resistere aliquo modo poßit. Sed si non sint gradus, qui resistere poßint, non fit repaßio, ut cum in magnam copiam aquae feruentis, guttula frigida infunditur, non fit mutatio in feruente. Nec accommodandum est dictum ad agentiae uirtute, ut ad coelum, aut ad obiecta sensuum, ut cum color mouet oculos, in colore non fit repassio. Nec fit in aqua repaßio, cum humectat manum. Haec satis sit monere de hoc dicto Aristotelis, quod sciamus non ad omnia agentia transferendum esse; Sed ad alterationes contiguorum corporum, quae possunt inter se contrarijs actionibus certare. Quomodo fiunt Transmutationes? Omnium elementorum transmutatio inter sese fieri potest, ita ut quodlibet elementum ex quolibet fieri poßit, sed facilior transmutatio est in ijs, quae habent similem qualitatem, quam in alijs, quae nulla qualitate conueniunt, ut ex Aqua citius fit aer, quam ignis, conueniunt enim aer & Aquae humiditate. Vbi uero ambae qualitates inter se pugnant, tardior est transmutatio. Ideo inquit Aristoteles, Facilius est unum transmutari, quam multa. Quaerit etiam proportionem densitatis & raritatis, Et ex uno pugillo terrae fieri inquit decem pugillos aquae, centum aeris, mille ignis. Ex hac proportione nonnulli magnitudines elementorum, & distantiam a Terra ad Lunam ratiocinari conati sunt, ita ut aquam decuplo maiorem terra, Aerem centuplo maiorem Terra, Ignem millecuplo maiorem Terra esse collegerint. Sed hanc ratiocinationem Geometrica ratio refutat. Ptolemaeus enim libro quinto magnae compositionis reperit distantiam Terrae à Luna in quadraturis, cum est & in eccentrici & in epicycli perigeo, esse partium 33.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
