Latin
192
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 192
Unproofread scanNot analysed yet
Plato fatetur Deum esse opificem mundi, sed ludit fingens retro ante suam aetatem ante decem milia annorum alias fuisse Athenas, quae genuerint multo praestantiores naturas. Sed ut dixi, ludit, significans quodam mirabili ordine, &arcanis causis, aliàs florere alias gentes, &eas quae aliquantisper excelluerunt, circumactis periodis ruere in deterius. Sed quousque progrediatur mens humana in cogitatione initiorum mundi, postea ex argumentis intelligi poterit. Nunc ostendamus, oportere unum primum motorem esse, quo constituto, postea alterius quaestionis argumenta facilius. iudicari &explicari poterunt. uod oporteat unicum primum &infinitum motorem esse. Supra recitata sunt argumenta, sumpta ex natura, quae testantur esse unicam mentem aeternam &immensam architectatricem mundi, ac maxime perspicuum hoc est: Impoßibile est ea, quae casu, &sine mente formatrice concurrunt, diu seruare certas leges suorum motuum, certam figurae spectem, certos positus, &certos modos procreationis. Imo impoßibile est naturam intelligentem oriri à bruta. Sed in mundo sunt certißimi positus corporum, certae &perpetuae species, leges motuum &uices temporum certißimae, ordinata est terrae foecunditas, &omnia consulto distributa ad utilitatem animantium.