Latin
LIBER TERTIVS, DE
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 193-2
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde physica mixtio duplex est, altera cum partes diuersae iunguntur atque alterantur, ubi etsi quedam est actio partium, atque alteratio, tamen nondum sit corruptio priorum specierum, nec generatio nouae speciei. Talis est mixtio, cum uinum aquae miscemus, cum pharmaca pharmacis iungimus. Paruae enim partes partibus adduntur, &sit quaedam non fortis alteratio, Pars enim à parte adficitur, nec prorsus transmutatur. Talem mixtionem usitate Confusionem uocant. Alia mixtio est proprijßime dicta, quae reuera est generatio, cum uidelicet ita iunguntur partes, non solum ut fiat alteratio, sed qtiam partium corruptio, &nouae speciei ex illis generatio, ut ex uino, pane, &alijs cibis generatur sanguis. Hic primum partes concisae iunguntur, fit &alteratio, cum calor naturalis eas transmutat &sit adeo uehemens alteratio, ut mutatis prioribus formis, alia species inde existat. Haec est mixtio proprijßime dicta, quae &generatio est. Sciendum Soogle Sciendum est igitur, non omnem mixtionem, generationem esse. Nec generatio unius elemente ex uno elemento est mixtio, Sed cum plura elevienta iuncta, gignunt nouam &mixtam substantiam. Lapis non gignitur ex sola Terra, Nam ut infra dicemus, sicca non possunt coagulari sine humore. Ideoque necessarius est humor in qualibet generatione, Generantur igitur Lapides ex uaporibus &exhalationibus, cum multo luto humido &uiscoso iunguntur, sunt autem exhalationes naturae aereae &igneae, quibus alteratur &coagulatur uiscosum lutum, ut fiat Lapis. Ideo definitionem mixtionis apud Aristotelem interpretantur de generatione ex mixtis. Quid est mixtio proprijssime dicta? Mixtio est mixtibilium alteratorum unio, hoc est, cum cunctae partes satis alteratae sunt, corrupta priore forma, fit unio, hoc est, continuatio materiae in mixtis, quod eum sit, noua forma oritur. Haec propria sunt generationis. Nam ut substantia fiat una, priores formas corrompi necesse est, &unam oriri nouam. Sic intelligunt unionem de continuatione materiae, &de generatione. Extat igitur in scholis &alia definitio magis dilucida: Mixtio est generatio formae substantialis ex d byGoogle alis ex materia mixtibilium, ui quatuor primarum qualitatum facta, quarum certum temperamentum &ipsa forma requirit. Haec definitio magis aliquanto declarat, quid sit physica mixtio, haec uidelicet, quae est generatio. Sunt ne gradus mixtorum? Sunt gradus, Alia enim sunt imperfecte mixta, Alia perfecte mixta. Imperfecte mixtum hoc modo describunt, quod