Latin
194
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 194
Unproofread scanNot analysed yet
Firmae &immotae demonstrationes ostendunt, esse Deum, ostendunt &qualis sit, uidelicet, essentia, intelligens, immensae sapientiae &potentiae, uerax, bona, iusta, benefica, casta, liberrima, seruans hanc rerum naturam. Cum enim homo sit natura intelligens &libera, necesse est causam, à qua ortum est genus humanum, essentiam esse intelligentem &liberam. Deinde, cum in mente humana luceant noticiae, quae iudicant ueritatem, beneficentiam, iustitiam castitatem, res bonas &eligendas esse, &contraria fugienda, &experiamur hunc ordinem mentibus insitum esse, ut horribilis dolor &destructio naturae sequatur, cum contraria noticijs illis quae recta iubent, facimus: necesse est &Deum talem esse, quia impoßibile est praestantiorem naturam, ut intelligentem, liberam, iustitiae approbatricem, à deteriore oriri: Esset autem diuina toto genere deterior, si non &ipsa esset intelligens, liberrima, ed by G oogle &iusticiae adprobatrix.