Latin
LIBER TERTIVS, DE
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 194-2
Unproofread scanNot analysed yet
Perfecte mixtum necesse est ex quatuor elementis constare, ita ut elementa mediate, hoc est, mediante magna alteratione concurrant. Imo &praecedere uel perfecte uel imperfecte mixta oportet, ut lapides ex halitibus &terra fiunt Ostendit autem Aristoteles in mixtis perfectis quatuor elementa concurrere. Primum, Omnia perfecte mixta sunt circa terram, ut Lapides, metalla, animantia. Ergo constant ex terra. Valet consequentia, Ideo enim appetunt terram, ueluti locum, quia habent, aliquam terrae naturam. Addit deinde, Constant ex terra, Ergo &ex aqua, quia sicca non possunt sine humido concrescere &coagulari, sicut neque humida terminari possunt sine sicco. Addit postea. Constant ex terra &aqua. Ergo &ex reliquis elementis. Valet consequentia, quia non potest fieri transmutatio, nisi per contraria. Et quidem sine calore nulla fit conuersio frigidorum elementorum. Ideo necesse est ignis &aeris naturam accedere. Idem confirmat hoc modo. Ex ijsdem nascimur, sumus, &nutrimur. Nutrimur autem quatuor elementis. Igitur &substantia est ex quatuor elementis. Minorem ostendit experientia. Plantae &animantia nutriuntur terra, aqua, &acre. Et sine calore nec conuersio nutrimenti in substantiam nutriti fieri potest, nec actio aliqua est frigidarum partium, Concurrunt igitur quatuor Elementa. Haec argumenta eò recitaui, quia erudite admonent de modo generationis, quare humida siccis misceri oporteat. Item, quod transmutatio non fiat nisi actione contrariorum, nec fieri conuersionem sine calore, quia calor est actiua qualitas, &coniungit homogenea. Et recitatur hic dictum nemoria dignum: ἅπαντα τρέφεται τοῖς αύτοις δς ὥνπερ σξιν. Late enim huius dicti usus patet in iudicandis naturis &nutrimentis. Considerent autem iuniores ordinem in hac doctrina. Exorsi sumus à numero elementorum, Postea suas qualitates singulis attribuimus. Et qualitatum certae sunt actiones. Hinc fiunt alterationes, Alterationum sequitur Mixtio, mixtionem generatio. Deinceps igitur de generationibus dicendum erit. Sed prius aliquid dicendum est. de ueteri questione: Quomodo Elementa sint in mixto, ac deinceps semina in rebus inde natis. Haec quaestio ideo non satis explicari potest, quia mens humana non penitus perspicit uires naturae, &generationum modos. Cum grana tritici in terram sparsa sunt, nascuntur inde fibrae, &radiculae, inde