# Initia doctrinae physicae 194

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, 194. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/194
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/194

Firmae & immotae demonstrationes ostendunt, esse Deum, ostendunt & qualis sit, uidelicet, essentia, intelligens, immensae sapientiae & potentiae, uerax, bona, iusta, benefica, casta, liberrima, seruans hanc rerum naturam. Cum enim homo sit natura intelligens & libera, necesse est causam, à qua ortum est genus humanum, essentiam esse intelligentem & liberam. Deinde, cum in mente humana luceant noticiae, quae iudicant ueritatem, beneficentiam, iustitiam castitatem, res bonas & eligendas esse, & contraria fugienda, & experiamur hunc ordinem mentibus insitum esse, ut horribilis dolor & destructio naturae sequatur, cum contraria noticijs illis quae recta iubent, facimus: necesse est & Deum talem esse, quia impoßibile est praestantiorem naturam, ut intelligentem, liberam, iustitiae approbatricem, à deteriore oriri: Esset autem diuina toto genere deterior, si non & ipsa esset intelligens, liberrima, ed by G oogle & iusticiae adprobatrix.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
