Latin
196
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 196
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi autem Empedoclea sententia reprehenditur, tamen existimo re ipsa eandem esse cum hac recentiorum sententia, qui dixerunt esse in mixto elementorum seu seminum partes formaliter id est, κατὰ σῶματα, seu formis remißis, &facta tanta alteratione, quae congruit formae mixti. Sic scripserunt Auerrois, Albertus &alij, à quibus dissentiunt multi, quia somnium illud retinent, formas elementorum aut seminum non recipere magis &minus, quam persuasionem inanem esse non dubito. Transfundi qualitates fatentur, fateantur ergo transfundi &corpora secundum formas remissas, quia non fit resolutio ad primam seu nudam materiam. Et primas partes oportet esse dissimiles, alioqui enim nulla fieret actio seu mixtio. Hanc seu ueriorem, seu minus obscuram Alberti sententiam anteferamus labyrinthis hac in re traditis. Sed uerecunde fateamur, nos uos non penitus introspicere naturam, Et Deum conditorem celebremus, qui certos modos propagationum immensa sapientia &potentia condidit. Quid enim mirabilius est, quam generatio in uniuersa natura, ac praecipue, quantum miraculum est ex semine nasci animal, in cuius corpore tanta est partium &artis uarietas? Itaque constantißime adfirmemus, non casu confluxisse naturam, sed a sapientißimo opifice fabrefactam esse, &eum uera reuerentia animorum adoremus, ac petamus, ut in nobis lucem suam accendat, &nos gubernet, cum &in huius naturae fabricatione, &misso filio, &multis alijs testimonijs ostenderit, genus humanum sibi curae esse. Possunt ne contrariae qualitates in eodem subiecto esse? Litigant &de hac quaestione, sed grauioribus scriptoribus placuit haec sententia, quam ueram &simplicem esse facilę intelligi potest, uidelicet, Contrarias qualitates in eodem subiecto esse posse in gradib. remißis. Mira est enim naturae harmonia, quod ex rerum dißimilium, aut etiam pugnantium temperamento fit una quaedam natura, sicut ex dißimilibus sonis una quaedam concinna harmonia byGoogle harmonia, ac mirabili consilio naturae opifex diuersas qualitates copulauit, quarum aliae aliis babent effectionis in mixti generatione &conseruatione, Et quomodo aliae alias moderentur, iam reci. tabimus in doctrina de generatione.