# Initia doctrinae physicae 197

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, 197. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/197

Tunc autem contrariae qualitates inter se pugnant, quando intensis gradibus alterius actio adeo fortis fit, ut alteram expellere incipiat. De generatione. Ideo simplicia corpora, id est, elementa inquisita sunt, & qualitatum uarietas monstrata, ut postea causae alterationum & generationum in mixtis ostendi possent. Nondum autem de generatione certarum specierum, ut plantarum, aut animantium dicitur. Sed communia quaedam omnibus generationibus recitantur. Vt animantium, ita omnium perfecte mixtorum semen quoddam est, hoc est, humidum seminale, ut uocant. Nihil autem ex solo humore generatur. Sed humore opus est, ut fieri coagulum poßit, & partes partibus continuari. Deinde siccitas terminat, Calor uero illud mixtum humidum digerit, & ad maturitatem adducit, & attrahit nutrimentum. Frigiditas uero moderatur calorem, & efficit coagulationem in humido. MemorabiyGoogle Memorabile est autem, quod Aristoteles dicit de calore in semine hunc calorem non esse igneum, sed cognatum coelesti, seu ut ipse loquitur ἀνάλογοp coelesti calori, qui uiuificus est. Nam igneus consumptiuus est. De speciebus alterationis, Tot species alterationis numerari possunt, quot sunt qualitatis primae & secundae, ut calefactio, frigefactio, humectatio, desiccatio, condensatio, rarefactio, coagulatio, liquefactio, induratio, mollificatio. Hae species & similes, cognitis elementorum naturis, utcunquae iudicari possunt. Et quidem alterationes iuxta primas qualitates facile agnosci possunt, ut cum aqua calefit ab igni, fit alteratio, scilicet calefactio, expulsa ex aqua frigiditate, & introducto iam calore, Et quid sit calor sensu iudicatur. Est enim qualitas igni cognata congregans homogenea, & disgregans ετερογένεα, ut supra dictum est. Sed in mixtis plerunque simul fiunt alterationes secundum plures qualitates, uel conseruationi mixti conuenientes, uel adferentes corruptionem. Conueniens conseruationi dicitur Coctio, sed alteratio adferens corruptionem uocatur Putrefactio. Ac ualde prodest, utriusque descriptiones, scu itineseu itinera, ut ita dicam, in natura considerare. Coctio, quae Graece πέεις dicitur, est alteratio, quae fit à calore naturali seu proprio, humidum & siccum ad conueniens temperamentum reducente.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
