Latin
205
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 205
Unproofread scanNot analysed yet
In hac doctrina alterationum, consideratio putrefactionis praecipue necessaria est, Nam &passim in omnibus corporibus mixtis multae fiunt corruptiones per putrefactionem, &in humanis corporibus morbi a putrefactione plurimi oriuntur ut Febrium species praecipuae, scabies, pleuritides, apoplexiae, &alij multi. Quare &ad ualetudinem prodest nosse putrefactionum causas &effectus. Primum autem definitio cognoscenda est, quam ab Aristotele traditam, Galenus etiam recitat &probat. Verba igitur Aristotelis haec sunt: Putrefactio est corruptio natiui caloris in humido, quae fit ab alieno calore. Vt in Vino putrefactio fit, cum in aestuuehitur, quia in dolio agitatis halitibus fit dilatatio, &calor augetur, &quia prohibetur efflatio, uinum in dolio magis accenditur incluso calore praeternaturali. Cum igitur superato natiuo calore, qui fouebat humidum, sicut natura se optime habere pofuit, humidum iam non regatur à natiuo calore, fit resolutio humidi, &paulatim reliquae partes magis terrestres, fiunt similes coeno, sicut Aristoteles inquit, Ea quae putrefiunt, tandem fieri terram aut coenum: πάντα τὰ σηπόμενα γίνεται τελος γῦ καὶ κοπρος. Estque Aristotelis definitio causalis, non dicens quid fiat, cum massa putrefacta est, sed quomodo res tendat ad illam coeni formam, &fortaßis magis perspicua fit explicatio, si effectum intuens ac postea causam accommodans, dicas, putrefactionem esse coeni effectionem, quae fit tali resolutione, cum reliquae manent partes terrestres, craßiores ac deteriores, quia calor natiuus desijt regere humidum, superatus a praeternaturali calore. Differunt gradibus putredines, alia magis, alia minus sunt putria seu coenosa, in alijs plus, in alijs minus reliquum est natiui caloris, ut in materia purulenta conspici potest, quae eo est magis tetra, quia minimum natiui caloris reliquum est. Et deinde ex purulenta materia fiunt crustae, cum plus humoris resolutum est, &manent reliquae partes terrestres &ustae uelut cinis. Magna uarietas est materiae, &multiplices sunt alterationes, quarum consideratio &difficilis est, &non uulgaris sapientia, ut sagax Medicus in febribus phlegmaticis &cholericis, in Cancro, lepra, &similibus morbis mira discrimina animaduertere potest. Aliquid lucis accedit, cum ordine aspiciuntur causae. Finis, ut dictum est, est coenum, ut pus, aut fimus pog ant fimus putrefactus, sicut in Febre cholerica banor fimo similis fit. Materia uero, quae putrefieri potest, uniuersaliter est calida &humida, ut res ostendit Lapides non putrefieri, quia ualde parum inest eis humidi.