# Initia doctrinae physicae 206

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, 206. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/206
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/206

Et multa Aromata longo tempore non putrescunt, quia minus continent humidi. Et durabilius est frumentum in locis Borealibus, quam Austrinis, quia in locis frigidioribus calor natiuus humidum praeternaturale facilius consumit. Imo slatus ipsi Boreae exhauriunt & consumunt humidum praeternaturale, & adiuuant conseruationem natiui caloris in granis. Econtra, in Italia citius putrescit fromentum quia aer plenus est calidorum & humidorum balituum, qui accendunt calorem in frumento, Et hic inclusus calor fit ardentior, quia exigua est efflatio. Ita cum desijt regi humidum à natiuo calore, reliqua materia putrescit, & fit coeno similis. Ideo de materia inquit Galenus, τὰ σηπόμεια θεμα ἔναι, καὶ ὑγρὰ δυσδιάπνευστα. Quare & corpora, quae sunt calida & humida, magis obnoxia sunt pestilentiae. Efficientes causae sunt positiuae & priuatiuae remotae & propinquae, quarum consideratio utilis est, & digna eruditis. Citius putrescunt poma in aere calido & hupomum, mido, quia calor externus circundans accendit calorem natiuum in pomo. Ita & exhalant & desinit regere materiam. Reliqua igitur materia paulatim fit coenosa. De uino illustrius est exemplum, ubi calor alienus, non tantum foris circundans intelligitur, sed potius inclusus in uino nimium accensus, quia nulla est efflatio. Hic inclusus calor propinqua causa est putrefactionis. Ad id exemplum multa accommodari possunt in febribus, & materia purulenta in scabie, Cancro, & similibus malis. Estque dignum consideratione, ubi sit praecipua actio caloris praeternaturalis intus inclusi, prohibita efflatione. Positiua causa est calor praeternaturalis corrumpens natiuum. Priuatiua est, quod humidum destituitur gubernatione. Ideo inquit Aristoteles, Putrefactionem esse commune πάθος proprij frigoris, & caloris alieni, id est, non natiui. Forma post effectionem est ipsa coeni illuuies, sed alteratio praecedens est ille ipse modus, uelut accensio caloris praeternaturalis, & desertio gubernationis humidi. Postremae sententiae in libro Aristotelis de Generatione maxime memorabiles hae sunt: Causa perpetuitatis generationum & corruptionum est motus Solis & Planetarum in Zodiaco. Adfirmat igitur aliquam esse actionem Stellarum uniuersalem, in fouenda natura, & in conseruanda hac inferiore materia, & ciendis insignibus mutationibus materiae. Ideo addit etiam omnium uiuentium certas uitae periodos esse. Sed cum mens hunc mirandum naturae ordinem considerat, uidelicet, ipsas motuum leges, & certas plantarum & animantium species, & modos generationis, & periodos durationis necesse est ratiocinari, aliam esse priorem & intelligentem causam, uidelicet, Deum conditorem, huius consilio totus hic ordo et institutus est, & gubernatur, & conseruatur sicut doctrina de Deo in Ecclesia clarius docet. τέλος. θεῷ δόα. ISB.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
