Latin
DE FINE ET VTILITATE
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 22
Unproofread scanNot analysed yet
Videt Physicus alia corpora alijs simpliciora &durabiliora esse, discernit igitur coelum, quod est perpetuum, ab elementis, quae sunt obnoxia uarijs mutationibus, discernit elementa inter sese cum inueniat, tantum duo corpora minus mixta sursum ferri, ignem &aerem, duo deorsum, aquam &terram. Deinde cum omnium qualitates inueniat in animantibus &in plantis, animaduertit ex elementis oriri haec mixta, &qualitatum diuersas actiones esse. Calor agit, congregat cognata, pellit, diuidit aliena, pascitur humore. Frigiditas astringit, vngregans cognata &aliena. Humiditas replet, fluit &liquefacit. Siccitas terminat. Humida mixta destituta calore putrescunt. Calida mixta destituta humore exhalant. Calidum &siccum dißipat, calidum &humidum aereum exigua siccitate terrestri terminatum glutinat, &fit uiscosum quiddam, quod uocant γλιο ρορ. Harum uariarum actionum obseruatio, magna est sapientia. Et hinc iudicari corporum alterationes multae, &multarum effectionum causae deprehendi possunt, ut in puluere tormentario, subtectum est carbo tiliae, qui est craßior pars, sustinens duo contraria, quae quasi huic aluo inseruntur, scilicet, Sulphur &nitrum. Aiunt enim, Tiliam omnium arborum calidisimam esse. deinde Sulphur natura uiscosa, aerea &terrestris, facilime inflammatur, &concipit ignem. Nitrum uero ut Sal acerrime repugnat igni, quanquam ipsum etiam calidum est, &uim habet pellendi singularem. Hoc exemplum eo recensui, quia ostendit qualitates habere miram uarietatem effectionum, &ex animaduersione harum effectionum, multa iudicariin corporibus. Monet etiam à posteriore iter ese in hac inspectione &consideratione naturarum ac priora. Nam inuentor pulueris tormentarij deprehendit hanc tantam uim pellendi esse in lis rebus iunctis, cum uidit exemplum seu experimentum aliquod. Deinde uero, effectus multa movet de causis, uidelicet, de qualitatum natura. Cumque semper respondent experimenta, non potest incerta aut fallax dici haec cognitio. Quare teneamus quod uerißimum est, esse multarum rerum in natura ueram &certam cognitionem, etiamsi non omnia peruestigari possunt. Haec cum supra dicta sint de certitudine, nunc sum breuior, etsi tantum ideo de modo procedendi disseritur, ut certitudo quaeratur. Quae est series partium doctrinae Physicae, seu qui sunt praecipui loci? Notum est, Aristotelem initio dicere de materia elementorum. Sed nos ordiemur à prima causa ef ficiente, &à corporibus coelestibus, ut Plato in Timaeo, ut studiosi initio ordinem rerum praecipuarum in natura considerent. Et magna pars est eruditionis, intueri res, ordine distributas, &mediocriter considerare, quae in singulis partibus doctrina uitae utilis proponatur. Sint igitur hi loci praecipui.