Latin
DE FINE ET VTILITATE
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 24
Unproofread scanNot analysed yet
Medicorum doctrinam, tum ad Ethicen. Nam Medici plura de membris &partibus humani corporis, de qualitatum uarietate &effectibus, de mutationibus corporum disputant. Deinde morborum causas ostendunt, addunt &remedia, inquirunt plantas, animantia, metalla, gemmas. Ethice uero, postquam a Physicis gradus animae, &diuersas actiones, notitias, σoργας, diuersos adfectus sumpsit, hinc doctrinam extruit de Fine hominis, de legibus naturae, quae regunt omnes actiones byl nes. Itaque si magnifacimus Ethicen, &dulcißimam naturae cognitionem, quam Medici complexi sunt. necesse est haec exordia, quae in physicis traduntur, cognoscere. Ideo autem capita huius doctrinae praecipua recensui, ut studiosi sciant, quid in hoc opere expectandum sit, &propositis titulis: tanquam in tabella summas rerum facilius meminisse queant. Aristoteles à Materia exorsus est, &quaestiones de Deo, de Coelo, de Stellis, differt in posteriores libros. Nec nulla causa est, cur prius haec proxina corpora subiecta sensui, &mutationum causas in his corporibus aspici uoluerit. Sed nos à Deo ordiri maluimus, ut a prima causa ad caeteras deinde progrederemur. Cumque in omnibus honestis rebus suscipiendis, auxilium Dei petendum sit, maxime in hac naturae consideratione mentes nostras à Deo aeterno Patre, Domini nostri Iesu Chrisi, architecto uniuersae naturae gubernari petanus. DE DEO. Cum consideramus, quousque progredi humanae ratio poßit, inquirens Deum, magis intelligemus, tur praeter hanc naturalem notitiam, Deus tanquam ex arcana sede prodiens, tradiderit nobis &suam quandam doctrinam de sua essentia &uoluntate, ac patefecerit se illustribus &certis testimonijs, quae nos quidem in Ecclesia instituti nosse, me ed by Googl igit se, meminisse, &semper in conspectu habere debemus, ut non solum confirment nos de prouidentia, sed etiam doceant nos de promißione diuina, cur &quomodo recipiamur &exaudiamur.