Latin
DE FINE ET VTILITATE
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 27
Unproofread scanNot analysed yet
Secunda, à natura mentis humanae. Bruta res non est causa naturae intelligentis. Mentes hominum habent aliquam causam, quia homo incipit esse, &aliunde oritur, Ergo necesse est aliquam intelligentem naturam causam esse mentis humanae. Necesse est igitur esse Deum. Tertia, à discrimine honestorum &turpium, &alijs notitijs naturalibus, ordinis &numerorum. Impoßibile est discrimen honestorum &tur pium in mente, casu aut à materia ortum esse. Item notitias ordinis &numerorum fortuitas esse. Ergo necesse est aliquam aeternam mentem, architectatricem esse. Et hae duae rationes omnium maxime sunt illustres. Estque dignum consideratione, quod humana mens, &illa lux menti insita, praecipuum de Deo testimonium est in natura. Et quidem inter netitias naturales haec quoque est, quod sit Deus, sicut Paulus expresse adfirmat, inquiens: Deus ipsis manifestauit, id est, uoluit Deus agnosci se à genere humano. Ideo notitiam hanc humani menti adidit, quod sit Deus. Et simul exuscitat, ut querat demonstrationes &testimonia ex effectibus. Quarta, Notitiae naturales sunt uerae, Esse Deum naturaliter omnes fatentur. Haec igitur notitia uera est, Illustrior autem esset haec minor si non esset iam caligo in hac naturae deprauatione, Sed omnia argumenta coniungenda sunt, quod cum sit, ea quae sunt illustriora &neruosiora, caeteris dliquid lucis &uirium addunt. Quinta, apud Xenophontem sumitur ratio à pauoribus conscientiae. Constat homicidas &alis perpetratis magnis sceleribus, horribiles animorum cruciatus sustinere, etiamsi nulla humana iudicia metuant. Est igitur aliqua mens, quae hoc iudicium in animis ordinauit, quae probat recte facta, &improbat secus facta. Sexta, à politica societate. Politica societas non est concursus hominum fortuitus, sed certo ordine &iure consociata multitudo. Nec posset humana ope tantum retineri, sed experientia testatur aliquo numine ad poenam rapi eos, qui uiolant hunc ordinem, ut homicidas, incestos &tyrannos. Ergo est aliqua mens aeterna, quae dedit hominibus ntellectum ordinis, ut politicam societatem colant, Item, quae sua ope seruat &defendit. Septima est erudita, sumpta à serie causarum efficientium. Non est processus in infinitum, in causis efficientibus. Ergo necesse est in una prima causa resistere.