Latin
DE PROVIDENTIA
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 31
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt enim heroici motus, excellentes &fausti impetus, qui superant uires communes humanae naturae, ut Alexander iuuenis consilio uincit sapientißimos senes, &in dimicando est foelix, Cedunt ipsi praelianti exercitus, non cessuri aliis. Haec cum manifestum sit gubernari diumitus, fatendum est homines Deo curae esse. Ideo dixit Cicero: Nullum magnum uirum sine adflatu diuino fuisse. Quintum, Significationes rerum futurarum ut praedictiones de mutatione regnorum, &prodigia, ostendunt nos Deo curae esse. Denunciant enim impendentes mutationes, &ut sciamus eas fieri diuinitus, &ut moniti, consilio aliqua mala leniamus. Recensui argumenta, quorum alia magis alia minus illustria sunt, Sed tamen quaedam ita firma sunt, ut labefactari non poßint. Nos uero ex doctrina Ecclesiae adiungamus testimonia certißima. Nam sine his assensio humana admodum languida est. Aristoteles Ethicorum decimo ait esse prouidentiam, etsi timide ad firmat. Si inquit, curae sunt Deo res hamanae, ut uidetur &consentaneum est, maxime ei curae sunt homines, iustitia &alijs uirtutibus praediti. Stoici byGoogle Stoici uideri uolebant acerrimi propugnatores prouidentiae. Sed hi uincula inijciunt Deo, quae prouidentiam magna ex parte inutilem faciunt. Alligant enim Deum ad causas secundas, &fingunt eum aliter agere, aut mouere non posse, nisi sicut scient causae secundae. Inde extruunt Deum pariter causam esse bonarum &malarum rerum &actionum. Hi furores damnandi &execrandi sunt. Qualis enim erit inuocatio, si mens existimet Deum non posse impedire causas secundas? Ideoque Stoici dicebant, Deo sacrificari, non ut opitularetur, sed ut nos pro aliquibus fatalibus bonis gratiam redderemus, οὐχένεκα χρείας ἀλλἀντίδοσιν τινα ποιούμενοι, ut narrat Lucianus in Dialogo, cui titulus est, lupiter refutatus. At uero, Ecclesia Deum inuocat propter utranque causam, &ut tobis opem ferat, etiam cum deserimur à causis secundis, &ut in gratiarum actione testificemur Deum esse agens liberrimum, &uere exaudire, ac iuuare Ecclesiam inuocantem. DE CONTINgentia. Magna est dißimilitudo rerum &motuum, in hactota mundi machina. Non est animaduersum, aliqum coeli partem mutatam esse, &motus coelestes seruant perpetuas leges. At haec inferiora corporanascentia &occidentia multis mutationibus obnoxia sunt. Ex hac dißimilitudine extiterunt diuersae opiniones. Epicurus dixit, omnia coelestia &mixta casu oriri, durare aliquantisper, &rursus extingui. Econtra, Stoici stabilitatem coelestium corporum &motuum considerantes, dixerunt omnia necessario nata esse, &nasci, &non solum, ea quae à materia oriuntur necessario nasci aut fieri, sed etiam necessario fieri actiones uoluntatis humanae bonas &malas, &necessariam esse connexionem uoluntatis humanae cum materia. Et hanc connexionem causarum uocant Fatum. Et suum errorem confirmant, partim physicis argumentis, partim dialecticis. Physicum sumitur a connexione causarum. Secundae causae non possunt agere sine prima. Secundae, uidelicet coelestes &materiales necessario agunt. Ergo &prima necessario agit. Item, Omnes secundae necessario connexae sunt cum prima.