# Initia doctrinae physicae 33

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, DE PROVIDENTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/33

Indida est autem libertas Angelis & hominibus in conditione, quod ex eo manifestum est, quia sua libertate defecerunt à Deo, non uolente aut cogente Deo, sicut clare dicit Psalmus: Non Deus uolens iniquitatem tu es. Certißimum est igitur, Leum esse agens liberrimum, non alligatum causis secundis, ut Stoiei fingebant. Haec libertas uoluntatis diuinae, primus fons est Contingentiae. Est autem contingens, quod non necessario existit, cum uero ponitur, nihil accidit impoßibile. Quanquam igitur iuxta Ecclesiae doctrinam Coelum libere & contingenter mouctur, tamen cum nos in philosophia dicimus necessario moueri coelum, intelligimus hanc neceßitatem physicam, loquimur enim de ordine iam instituto. Haec initio monendus est Lector, ut sciat postea, cum nominabimus Neceßitatem, ut saepe eius mentio facienda est, intelligi hunc institutum ordimem. Tertio, uocatur Neceßitas consequentiae, cum propter praecedentes causas certo sequitur effectus, etiamsi nitium, & quae sequuntur, sua natura contingentia sunt, aut cum propter dialecticam connexionem, certo sequitur aliquid, quod tamen sua natura contingens est, ut Cor uulneratum est Aiaci, necesse est igitur eum extingui. Pompeius fugit ex acie, impoßibile est igitur eum non fugisHaec hec ualent neceßitate consequentiae. Talia sunt & qe decreto diuino eueniunt. Deus decreuit moruos reuocare in uitam, Igitur necesse est eos reuuscere, scilicet, Neceßitate consequentiae. Et ta nnhic discernenda sunt ea, quae pendent à uoluntate diuina, ut bona, quorum Deus causa est, & ccontra alia, quae non pendent à uoluntate diuina, it peccata, ut postea dicam. Postquam has distinctiones de Neceßitate recitmi, quae gradus ostendunt, & monstrant, quae simpliciter nec essaria sint, & deinde, quid sit phyfica neceßitas, nunc de Contingentia loquar, quam in elemntorum & mixtorum motibus, & uoluntatis humanae actionibus ponunt Philosophi saniores. Et facile intelligi poterit, ubi congruat Ectlesiae doctrina. Duae sunt secundum Philophiam causae coningentiae. Altera propria est multorum motuum n dementis & mixtis, uidelicet, Materiae natura, magna uarietate uagantis & fluentis, ut contingens est pluere Lipsiae, & non plurere Noribergae, quia nubes uarie agitantur sine certa & stabili lege. Sic contingens est infici contagio aerem & animantia in Attica, & non infici in Thessalia, ut Hippocratem ferunt pestilentiam depulisse à Thessalia incensis syluis, cum uenti spirarent uersus infectas regiones, ac contagium arcerent purgato aere. Materia enim leui momento, alias alio impellitur.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
