Latin
DE PROVIDENTIA
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 36
Unproofread scanNot analysed yet
secundae necessario connexae sunt cum prima, scilicet, seruante dißimilem uim in alijs. In igni seruat uim naturaliter agendi, in uoluntatibus seruat uim libere agendi, hoc est, eligendi obiecta monstrata a ratione, aut reijciendi ca, aut suspendendae actionis. His autem omitto disputationem de libertatis gradibus. Maior fuit libertas, cum hominis natura fuit integra, Nunc languidior est, sed tamen aliquam esse perspicuum est, quia nunc quoque retinenda est haec sententia, Deum non esse causam peccatorum lorum, ut scelerum Neronis &aliorum, Deinde neganda est consequentia.