# Initia doctrinae physicae 37.1-4

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, 37.1 to 37.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/37.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/37.1

Non enim ncesse est uoluntates glutinatas esse cum materia, etiamsi & ipsae uoluntates & materia copulatae sunt cum prima causa, ut ante dictum est, Medicum libere agere, & remedium naturaliter. Et tanen utrunque agens seruatur à prima causa. Iuncti duo equi, etiamsi ab uno auriga reguntur, tamen nter sese non sunt necessario copulati, ut suo loco le multiplici causarum compulatione dicemus. Ac re gula tenenda est contraria Stoicis, uoluntatem honnis posse non obtemperare obiectis, & inclinalioni. Etiamsi pausanias dux ad Plateas mouetur forma captiuae mulieris Coae, & temperamento nclnatur ad uoluptates, tamen non necesse est uoluntatem his illecebris obtemperare, Sed re ipsa potest refragari, potest & externis membris seu locomotiuae imperare, ne mulierem attingant, sicut tunc à captiua Coa abstinuit, postea uero à Bizintia non abstinuit. Experientia igitur testis est, uoluntates hominum posse refragari obiectis & inclinationi. Tertium argumentum, quod est Dialecticum, facilius diluitur. Impoßibile est duas contradictorias simul esse ueras, aut simul falsas esse. Haec est uera: Paris rapiet Helenam. Ergo impoßibile est eam esse falsam. Impoßibile est igitur non rapi Helenam. Respondeo ad Maiorem. Veritas ita competit propositioni, sicut ipsum esse, rei competit. Nam ueritas est proprietas, quae comitatur esse. Si res est necessaria, erit & propositio necessaria, ut Deus est intelligens. At cum res contingenter euenit, etiam propositio dicitur contingens, ut Cyrus iubet non interfici Croesum. Ita & Icum res nondum est, nondum asseuerari potest de hac comitante proprictate, scilicet, de ueritate. Ideo Aristoteles recte dixit de iudicio humano, propositiones de futuro contingenti, non determinate ueras aut falsas esse. Sic enim inquit in libro, περὶ ἐρμπείας, ὁι λόγοι ἄλιθες ὥσπα τὰ πράγματα. Cum autem dicitur, Impoßibile est duas contradictorias simul ueras esse, hinc tantum dialecticae consequentiae neceßitas extruitur. Nunc igitur de Minore respondeo, Paris rapiet Helenam, haec iudicio humano, ante factum nondum determinate est uera. Deinde etiam, si quis acute contendat esse ueram, tamen tantum contingenter uera est, non necessario. Sicut de praesenti dici potest, omne quod est, quando est necesse est esse. Vt Iulius uincit Pompeium. Et impoßibile est, duas contradictorias simul ueras esse.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
