# Initia doctrinae physicae 43-2

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, 43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/43-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/43-2

mundo natos. Praeterea Empedocles & Democritus dixerunt subinde alios mundos nasci, nec Democritus cer tas metas constituit, sed concursu atomorum somniat alibi alios mundos eodem tempore existere. Ab his portentosis opinionibus abhorrere auribus atque mimis sana ingenia decet. Etsi autem propero ad doctrinam Physicae propriam, tamen prius quasi extruere domicilium oportet, ic ubi sint corpora de quorum principijs, & causis generationum & corruptionum dicitur, considerandum est. Prius igitur de mundi unitate, & de coelestium corporum serie, quaerendum est. Sunt autem haec argumenta tradita. Primum, si plures essent mundi, aut essent concentrici, aut dißiti diuersis centris. Si essent concentrici, terra unius moueretur ad terram alterius, & fieret confusio omnium partium. Si essent dißiti diuersis centris, inter duos mundos existeret nacuum. Haec absurda cum sequantur, si quis fingat plures esse mundos, consentaneum est, unicum tantum esse mundum. Secundum. Si plures essent mundi, Terra umius moueretur sursum, & alterius deorsum, sic & ceterorum elementorum confusio existeret, & nulla differentia sumi à centris posset, motus sursum & deorsum. Sed nobis in Ecclesia, & facilius & necessarium est asseuerare, unicum esse mundum, quia coelestis doctrina hunc mundum, in quo se Deus patefecit, n quo suam doctrinam hominibus tradidit, & in quo Filium humano generi misit, conditum esse à Deo adfirmat. Et deinde addit expresse, Deum cessasse, & non condidisse aliam molem, aut alia animantia. Sic enim dictum in secundo Cap. primi libri Moisi intelligendum est, quod ait: Cessauit ab omni opere suo, id est, non condidit alios mundos, alia animantia, aut aliam nouam speciem.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
