# Initia doctrinae physicae 46

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, DIVISIO CORPORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/46

DIVISIO CORPORVM simplicium. Postquam quasi sedem animantium constituimus, uidelicet, Terram, quam diximus esse centrum immotum, Et monstrauimus certum domicilium, scilicet unum mundum, & finitum, nunc in hoc domicilio corpora praecipua, scilicet simplicia recitabimus. Sunt autem simplicia corpora, alia, orbes coelestes & stellae, alia, elementa. Est ne Coelum ex materia elementari? Aristoteles negat coeli aut stellarum substantiam esse ex materia elementari, quia Elementorum materia admittit alterationes qualitatum, quae sunt causae generationum & corruptionum. Adparet autem coelum non admittere tales alterationes, quia nulla pars corrumpitur. Igitur non est ex materia elementari. Haec recitasse satis sit, ut quid usitate dicatur, rudiores discant. Caeterum esse suam quandam materiam coeli necesse est, siuc ea uocetur aetherea, ut nominarunt ueteres, siue aliter, ad finem autem esse naturae aereae consentaneum est, Aether autem dicitur ab ἄιθω, id est, slagro & splendeo, unde coelum dicitur aethereum, quia res est lucida. Ideoque in Genesi de primo die die dicitur: Facta est lux, id est, tota illa coelestis & lucida moles. Quot sunt Sphaerae coelestes? Physici plerunque inchoant suam doctrinam à nateria elementari. Et ad hanc nos properamus. Nam doctrina de orbibus & motibus coelestibus, βῶαγρ νκτα τρνα & efficacia luminis, ex alijs libris petenda est. Sunt ssiV tum factae doctrinarum diuisiones, quia in uno uoΔέγ limine omnes integre tradi non possunt. Sed tamen ἄανυ Αβπολογοὶα τις ibsurdum est dicere de materia elementari, quae ελψ aßiduis mutationibus obnoxia est, nisi praemoneatur saltem auditor de causis uniuersalibus efficientibus, de Deo, & de motibus, quae causa sunt conseruatrices materiae inferioris, & eam aliquo modogubernant. Semper enim uituperamus Epicurum T qui de materia & atomis suis disserit, omißis uniuersalibus causis efficientibus, & finalibus, & somniat propterea totam rerum naturam casu uolui, & mnimerabiles mundos subinde nasci & interire. Haec deliramenta à Democrito orta sunt, cuius De ε exemplum sicuti deinceps multi, physicas disputationes amateria inchoarunt. Pauca igitur de sphaeris & motibus coelestibus dicemus. SPho! Oculi nobis octo Sphaeras monstrant, Et totnumerant Plato, Aristoteles, & alij ueteres, scilicet, infimam Lunae, proximam Mercurij tertiam Veneris, quartam Solis, quintam Martis „sextam Iouis, louis, septimam Saturni, octauam stellarum fixarum.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
