Latin
DIVISIO CORPORVM
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 49
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde anno duodecimo Domitiani, Agrippa comperit Pleiades abesse ab aequinoctij puncto. gradibus fere triginta quatuor. Fuerunt ergo in quarto gradu Tauri. Sunt autem inter Alexandri mortem &Domitianum anni quadringenti. Conuenit igitur ratio, quod fere quatuor gradus processerant. Non enim nunc praecisionem quaerimus. Nostro tempore pleiades sunt in 22. gradu Tauri. Annis igitur mille quadringentis inde usque à Domitiani Tempore progressae sunt gradus octoOctavae coeli sei. decim. Itaque necesse est octauae sphaerae plures motus tribui. Habet igitur octaua sphaera quae cernitur &toto agmine stellarum non errantium ornata &uariata est, tres motus. Primum diurnum, quo in die naturali semei tota super polis mundi ab oriente in occidentem circumagitur. Secundum uero tardum, quo tanquam à nono orbe trahitur ab occidente in orientem, quem alterum motum dixi animaduersum esse ex stellarum fixarum progreßione. Hoc motu &Apogaea uisibilia, quae in hac TV GI octaua sphaera collocantur, mutari, &longius proferri constat. Vt cum Ptolomel tempore Apogaeon solis fuerit in sexto grazu Geminorum, nunc est in secundo gradu Cancri. Imo, ut Copernicus obsernauit in 7. gradu 50. Minut. Tribuitur &alius quidam tertius motùs huic octauae Sphaerae propter has causas.