# Initia doctrinae physicae 49

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, DIVISIO CORPORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/49

Deinde anno duodecimo Domitiani, Agrippa comperit Pleiades abesse ab aequinoctij puncto. gradibus fere triginta quatuor. Fuerunt ergo in quarto gradu Tauri. Sunt autem inter Alexandri mortem & Domitianum anni quadringenti. Conuenit igitur ratio, quod fere quatuor gradus processerant. Non enim nunc praecisionem quaerimus. Nostro tempore pleiades sunt in 22. gradu Tauri. Annis igitur mille quadringentis inde usque à Domitiani Tempore progressae sunt gradus octoOctavae coeli sei. decim. Itaque necesse est octauae sphaerae plures motus tribui. Habet igitur octaua sphaera quae cernitur & toto agmine stellarum non errantium ornata & uariata est, tres motus. Primum diurnum, quo in die naturali semei tota super polis mundi ab oriente in occidentem circumagitur. Secundum uero tardum, quo tanquam à nono orbe trahitur ab occidente in orientem, quem alterum motum dixi animaduersum esse ex stellarum fixarum progreßione. Hoc motu & Apogaea uisibilia, quae in hac TV GI octaua sphaera collocantur, mutari, & longius proferri constat. Vt cum Ptolomel tempore Apogaeon solis fuerit in sexto grazu Geminorum, nunc est in secundo gradu Cancri. Imo, ut Copernicus obsernauit in 7. gradu 50. Minut. Tribuitur & alius quidam tertius motùs huic octauae Sphaerae propter has causas.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
