Latin
DIVISIO CORPORVM
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 52
Unproofread scanNot analysed yet
Non sunt igitur naturae intelligentes, sed globi lucidi, quos consentaneum est, non progredi ut animantia progrediuntur, sed uchi motu orbium, quod et Aristoteles pro babilius esse iudicauit, quia uidetur absurdum esse, si scindi coelum dicatur, ut aqua innatantibus piscibus. Tale si quid fieret in coelo, cum eo non pertingat aer, uideretur concedendum esse uacuum. Sed has quaestiones relinquam. De uiribus autem, seu effectionibus stellarum in inferiore materia, infra dicendum erit, in ea parte, ubi doctrina de causis tradenda erit. Ibi enim necesse est quaesionem de Fato explicari, quod inter causas alij aliter numerant. Et cum de Zodiaco in Sole dicemus, res conuincet, ut concedendum sit, diuersas esse effectiones stellarum. Venustißime autem scripsit Manilius, pene ut in Repub: gradus sunt hominum, alij sunt patricij, alij Equites, alij Plebei, ita stellas alias alijs potentia antecedere. Versus hi sunt.