# Initia doctrinae physicae 52.1-4

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, 52.1 to 52.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/52.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/52.1

DE ORBIBVS ERRANTIVM Stellarum. Sub eo orbe, cui non errantium stellarum multitudo infixa est, sunt septem orbes, quorum singuli unam uehunt ex stellis, quae uocantur errantes seu Planetae. Quanquam enim leges motuum certißimae sunt & mirando consilio Dei ordinatae, tamen sic adpellantur, quia singulae stellae in his septem orbibus diuersos motus habent, congrediuntur & rursus discedunt ex congreßibus, aliae alijs longius. Ac caeterae stellae sex, non solum in longitudinem, sed etiam in latitudinem a Sole discedunt. Vocantur ergo errantes, propter diuersitatem & uarietatem motuum. Idque de nomine dixisse satis est. De ordine Orbium discrepat Plato à Ptolemaeo, & communi sententia. Ima est omnium sententia Luna, quia & Solis conspectum nobis adimit, & diuersitatem aspectus cognitu manifestiorem habet. Supra Lunam proxime collocat Plato Solem, Deinde supra Solem proxime collocat Venerem, supra hanc Mercurium, deinde Martem, Iouem, Satum d by G Google Saturnum. Et quidam adfingunt rationem, quia si Venus et Mercurius essent infra Solem, adimerent etiam nobis conspectum Solis, sicut Luna, quoties in coniunctione interponerentur inter Solem & nostrum uisum. Sed haec imagmatio facile refutatur. Nam Luna est corpus densius, & opacum ea parte, quae non obuersa est Soli. Adimit igitur conspectum Solis. Iam si Venus & Mercurius non sunt talia opaca corpora, ut non esse opaca consentaneum est, non tegunt Solem. Et multae aliae aspectuum uarietates possunt esse causae, cur non fiant per hos Eclipses. Ptolomaeus ait uetustiorem esse ordinem, & magis physicum, qui Solem in medio collocat. Vtque consentaneum est supra Solem esse Saturnum, Iouem & Martem, quia longiori tempore suum cursum conficiunt, & longius à Sole discedunt, ita infra Solem esse reliquos consentaneum est, quorum spatia ad cursum conficiendum, aut aequalia sunt solari, aut breuiora. Regiomontanus & hanc rationem addit. Non consentaneum est, spacium inter Solem & Lunam sine stellis esse, cum sit maius quam spacium inter Lunam & terram. Nam Lunae distantia a centro mundi continet semidiametrum terrae 64 uicibus, minima uero Solis distantia à centro mundi con tinet semidiametrum terrae jo7o uicibus.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
