# Initia doctrinae physicae 52.10

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, DE ORBIBVS ERRANTIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/52.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/52.10

Sub hoc circulo Zodiaco, & caeteri Planetaeab occasu in ortum, ut de singulis dicetur, uehuntur, mirando consilio Dei opificis, qui his contrarijs motibus, sed altero rapidissimo, altero lento, placido, leniter repugnante naturam rerum guber nat & temperat, quod spectaculum multi sapientes, intuentes, exempla inde transtulerunt ad imperia, in quibus cum magni ac fatales impetus Regum aut populorum, magnas conuersiones faciant, placide occurrens sapientum moderatio multa mitigat, Estque hac collatione usus Plutarchus in uita Phocionis, ut ruente repub: iudaica multa aduersationib. & consilijs Ieremiae mitigata sunt.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
