# Initia doctrinae physicae 56.5-8

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, 56.5 to 56.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/56.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/56.5

Cum igitur aliquantulum Sol regressus sit, Dies non est tantum circumactio aequinoctialis ab eo puncto, quo aequinoctialis caepit eam gyrationem ad idem punctum, sed addi necesse est spacium, quod interea Sol regrediens confecit, ut sit dies Tempus reuolutionis Solis. Ita enim conditus est Sol, ut moucatur, propter res nascentes, & animantium uitam. Et si maneret eodem loco, semper cadem sidera orirentur & occiderent, nec essent discrimina dierum artificialium. Si uero progrederetur motu proprio, attenuaretur subinde dies naturalis. Et nisi aliqua motuum esset aduersatio, nimis magna esset agitatio aeIab ris ab ortu uersus occasum. Haec autem aduersatio motuum temperat uniuersam hanc rerum naturam. Cum autem quindecim graduum aequinoctialis circuli ascensio unam horam constituat, & hic numerus in toto aequinoctiali uicies quater inueniatur integra reuolutio aequinoctialis necessario continebit 24. horas semper & ubique aequales. Sed his 24. horis aliquantulum spacij accedit, quia Sol interca disceßit à puncto, in quo fuit, cum equmoctialis caepisset circumagi. Id autem spacivmalias maius est, alias minus. Quare dies naturales & sunt et dicuntur inaequales, etiamsi differen tia non percipitur sensu. Est enim circiter minuta quatuor. Duae sunt autem praecipuae causae inaequalitatis dierum Naturalium. Prior est motus Solis irregularis, ut uocatur. Etsi enim regularis est in suo Eccentrico, tamen dicitur tardior in aestiuo semicirculo, ut supra dictum est, ac minor portio aequinoctialis respondet aestiuo motui, maior uero portio equinoctialis respondet hyberno motui, ut circa Apogeum diurni motus arcus in Ecliptica est fere tantum 57. minutorum, quibus in aequinoctiali ascensione recta, respondent 3. gradus, 2. minuta, 42. secunda. Econtra circa perigaeum arcus diurni motus Solis in Ecliptica est minutorum amplius sexaginta, quibus in aequinoctiali respondet gradus, 7 minut: cum besse. Vides igitur differen tiam esse 5 fere minutorum. Ex hac ratione sequitur: dies naturales aestate minores esse, quam hyeme. Altera causa inaequalitatis dierum, est obliquitas Zodiaci. Nam etiamsi Sol aequaliter moueretur in Zodiaco, tamen quia Zodiaci partes non aequaliter ascendunt, uariari tempora necesse est, ut in doctrina de Ascensione signorum dicitur, quam hic recensere nimis longum esset. Dies artificialis est tempus, quo Sol circumuehitur supra Horizontem nostrum, ab ortu in occasum, & ut sint horum dierum artificialium discrimina, hic quoque duo motus copulantur. Nam uectatio ab ortu ad occasum, fit à primo mobili.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
