# Initia doctrinae physicae 57

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, QVI MOTVS EFFICIANT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/57

Sed quod Sol alias ad uerticem nostrum propius accedit, alias recedit: alias efficit longius curriculum supra nostrum Horizontem, alias breuius, Denique quod facit uices aestatis & hyemis, fit propter motum proprium Solis, quo Zodiacum peragrat. Conspiciuntur autem discrimina dierum artificialium in Sphaera decliui, magnis & insignibus interuallis, ut dies solstitij aestiui in nostro climate est horarum ib. minutorum 30. Dies brumae horarum 7. minutorum 30. Horum insignium discriminum causa est obliquitas Horizontis. Etsi enim semper supra terram sunt sex signa, & semper sunt sex signa infra terram, tamen cum Sol ad uerticem nostrum accedit, medietas illa Zodiaci, in qua tunc Sol incedit, altius attollitur, Quo fit, ut Sol diutius tunc supra Horizontem feratur, fiantque dies artificales longiores noctibus. Et quoniam hoc iter Solis in Zodiaco meta est anni, etiam hic anni descriptio addenda est: An nus est tempus, quo Sol semel totum zodiacum peragrat, quod fit dicbus 365. horis 5. minutis 49. secundis 16.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
