Latin
58.6 to 58.8
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 58.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sed nos non barbarorum &indoctorum confusiones, sed doctrinam primorum Patrum quae ramus, per quos doctrina de Deo, &artes honestae propagatae sunt. Historia Nohae manifeste ostendit, menses duodecim unius anni spacium fuisse. Et cum Noha integrum annum commoratus sit marca, erudite mensibus duodecim Lunaribus adduntur reliqui dies, qui uocantur Epactae. Ingressus est Noha in arcam, mense secundo, die septimo decimo, deinde nominatim fit mentio septimi mensis, ac postea decimi, &post hunc dierum quadraginta &lius. Deinde iterum primus mensis nominatur. Egreditur autem ex arca rursus mense secundo die uicesimo septimo. Interea igitur exacti sunt menses duodecim, &accedunt dies decem, ut manifestum est conferenti tem pora ingressus &exitus. Cumque undecimo die ex arca egressus sit Noha, uides addi Epactas, &conpleri anni solaris spacium. Haec scripta sunt, ut extet testimonium de anno, quod opponendum est petulantiae istorum, qui rident annorum numeros in sacris literis traditos, &quantum fuerit unius anni spacium, sciri posse negant. Cum autem menses Lunares duodecim, non pror sus expleant annum solarem, ut tamen anni initium aliquo modo ad certum tempus reuocaretur, necesse fuit intercalationem excogitari. Colligebant ergo Romani Epactas, &secundo quoque anno intercalarem mensem dierum uiginti duorum, Februario inserebant. Sic scribit Plutarchus in Numa. Nec Liuianam rationem nunc recenseo, quae obscurior est, &alibi explicanda, ac adparet saepe correctiones annuae computationis institutas esse &mutatas intercalationes, sicut apud Graecos accidisse uidetur. Herodotus narrat tertio quoquam anno intercalarem Mensem insertum esse apud Graecos.