# Initia doctrinae physicae 61

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, QVI MOTVS EFFICIANT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/61

Sed quia posterior aetas comperit punctum Apgoaei non uno loco consistere, Sed progredi εις ταεπομενα tardißimo motu, sic ut centum fere annis, unum gradum procedat: Hos duos orbes etiam octauae Sphaerae motu trahi animaduersum est, qui tamen Eccentrico circumdati efficiunt, ut totum Solis domicilium concentricum à primo mobili circumagi poßit. Ac nostra aetas comperit Apogaeum processisse usque in secundum gradum Cancri. Copernicus ostendit id transijsse 6. gradus, 24. Minuta Cancri. Ex his obseruationibus constat & peculiarem motum esse orbium duorum, de quibus nunc dicimus, & diuersas lineas esse, Lineam Apogaei, & Lineam indicantem solstitium. Nam linea solstitium indicans, educta ex centro mundi ad principium Cancri primi mobilis quodammodo fixa est, & ostendit altitudinem maximam Solis, quam habet respectu uerticalis puncti, qui est polus Horizontis, non quam acquirit Sol elcuatus à centro terrae. Longe igitur aliud est, Solem in suo Eccentrico circulo altißimum esse, & in Horizonte nostro in meridie altißimum conspici, hoc est proxime ad uerticem nostrum accedere, Nam haec altitudo solstitialis in meridiano circulo primi mobilis considerata, Solem nobis propiorem facit, Hoc est, quia ogle quia propius ad uerticem nostrum accedit rectiores in Horizontem nostrum radios spargit, qui re flexu fortius densati, efftcacius calefaciunt. Haec altitudo certarum partium terrae est, non uniuersae. Nam dum nostro uertici Sol propior est, uidetur australibus remotior. Illa uero altitudo in Eccentrico, Solis corpus ab uniuersa terra longe remouet atque attollit, non ab una aliqua eius parte, ac uires eius immodicas futuras, non nihil debilitat. Quare & corpus solis minus uidetur in Apogaeo, quam in perigeo. Interuallum autem, quod est inter centrum mundi, & centrum Eccentrici, uocatur ἑκκεττρότις quam deprehenderunt Hipparchus & Ptolemaeus respondere semidiametris terrae 48. cum Constat autem semidiametrum terrae continere mil liaria 860. fere. Quare Sol in Apogaeo distat altius à terra, quam in perigaeo, miliaribus GermaniNon igitur exiguum interuallum est, quo Sol in aestate altius attollitur supra terram, quam circa Brumam, cum se demittit, & radios ex obliquò spargit, ut lumen quidem terrae impartiat ac eam foueat, sed languidius calefaciat. Haec ἐκκεντρότης minor nunc est, quam fuit Hipparchi & Ptolemaei tempore. Nunc enim respondet semidiamctris terrae triginta sex, & 48. minutis. Igitur fere quarta pars disceßit altitudini Solis in margine Eccentrici, quae res profecto admiratione digna est.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
