# Initia doctrinae physicae 83

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, 83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/83

Deinde etiam ideo adscripsi epicyclorum diametros, ut cogitetur, non esse exigua interualla altitudinis & humilitatis, quibus hi Planetae ratione epicycli modo à terra recedunt, modo se ad terram dimittunt, quae obseruatio ad iudicandos ipsorum effectus, non parum momenti adfert. Nam quas uires in adficiendis his corporibus infimis hos Planetas haberesocperientia docuit, hu necesse est illos exercere languidius, quando in summis epicyclorum apsidibus collocati, longißime à terra abcesserunt: Sed longe efficacius & potentius, quando in imis partibus suorum epicyclorum constituti, aliquot millibus diametrorum terrae, propiores nobis facti sunt. Habet autem Saturnus uim frigefaciendi, & leniter exiccandi. Mars uero uehementer exiccat & urit. Sed Iupiter inter hos medius, temperatam naturam habet. Calefacit enim simul & humectat, & foecundos generationique rerum aptos spiritus excitat & fouet. Proderit igitur obseruare, quando longius à terra absint, quando propius ad nos accedant. Dictum est autem supra, hac nostra aetate longissime à terra distare Saturnum ratione eccentrici sui, quando epicyclus currit per postremas partes Sagittarij, proximum uero nobis esse in opposito signo Geminorum. Quando igitur soli coniungitur circa finem Sagittarij, accedit altera in epicyclo altitudo. Quare tunc longißime à terra abest. Rursus quando currens per postremas partes Geminorum Soli opponitur, fit terrae proximus ratione eccentrici & epicycli. Talis cum fuerit Saturnus anno 5441. sub Imperatore Friderico, proauo Imperatoris Caroli V. paulo ante cladem Varnensem, uerisimile est cum sua propinquitate effecisse illud inusitatum frigus, quod adeo saeuum & diuturnum fuit, ut illa hyems adhuc nostra aetate hominum memoria ex sermonibus maiorum nostrorum sit celebris. Idem iudicari debet de Ioue & Marte, quorum ille in primis gradibus Librae, hic uero in postremis gradibus Leonis longißime à terra recedit ratione eccentrici, & in opposito uterque signo ad terram proxime accedit. Fiunt igitur adhuc propiores terrae ratione epicyclorum, quando in his signis Soli opponuntur, seu quando retrogradi incedunt. Haec remotio & propinquitas horum Planetarum, etiam magnitudines ipsorum apparentes, & colores nonnihil mutat, sicut anno praeterito, qui fuit à Christo nato 1548. in fine aestatis uidimus stellam Iouis multo maiorem & fulgentiorem solito, eo quod tunc fuit circa locum perigei eccentrici in Ariete, & Soli opposita, etiam in perigeo epicycli, fuitque ea aestate tanta agrorum fertilitas, ut propter largiorem messem annona subito fieret laxior. Huius uarietatis obseruatio non prorsus nullum habet usum in iudicandis horum Planetarum effectibus. Sed his omißis ad aliud motuum genus accedimus, cuius etiam facienda est mentio.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
