Latin
85
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 85
Unproofread scanNot analysed yet
quo Monasterium ab Anabaptistis occupatum fuit, &extincto Clementi pontifici Paulus tertius suffectus est. A Septembri anni 1534. fuit ad haec nostra tempora usque septentrionalis Saturnus, &eam latitudinem non commutabit ante Martium sequentis anni 1550. eritque tempus huius latitudinis septentrionalis iterum annorum 15. &dimidij. Haec exempla ideo recitaui, ut interualla mutatarum latitudinum cerni possent, quae inaequalia sunt, ita ut biennio fere diutius commoretur Satur nus in latitudine Septentrionali, quam in Meridiana. Vidisti enim in binis Meridianis latitudinibus cum iz. annos &bessem fere consumpsisse. In alteris autem septentrionalibus latitudinibus 55. annos &semestre.