# Initia doctrinae physicae 86.5-7

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, 86.5 to 86.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/86.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/86.5

Quod autem Mars latitudinum suarum uices tam inaequales habet, inde est, quod aliquando totam latitudinem septentrionalem absoluit directus, hoc est, secundum signorum seriem currens, ac stationes & regreßionem differens in meridianam latitudinem. Quod cum facit, ibi diutius haeret propter reciprocationis moram, sicut alioqui quoque adeo in aequalem habet motum propter amplitudinem sui epicycli, ut aliquando in uno signo Zodiaci peragrando, amplius sex integris mensibus consumat, cum alias soleat intra duos menses quodlibet signum percurrere. Haec crasse dicta sunt de trium superiorum Planetarum latitudine, qua euagantur modo uersus austrum, modo uersus aquilonem, ratione suozum deferentium, qui in illas partes à plano eclipticae declinant. Sed cum artifices, qui motus illorum diligentius inquisierunt, animaduerterent, illam latitudinem deferentium non congruere cum experientia, & maequalem deprehenderent, coacti sunt huic alteram latitudinem adiungere, quam tribuunt epicyclis. Obseruarunt enim, quoties centrum epicycli esset in alteio terminorum maximae latitudinis in deferente, Panetam currentem in superiore medietate epicycli, minorem habere latitudinem, quam quanta est maxima deferentis ab ecliptica declinatio, & econtra, euntem per inferiorem medietatem epicycli, longius ab ecliptica distare, quam pro declinatione maxima deferentis.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
