Latin
IN SATVRNO
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 89
Unproofread scanNot analysed yet
Biennio tamen post, Cometa subsecutus est, quem uerisimile est Martis adeo propinqui lumine excitatum &inflammatum fuisse. Haec de tribus superioribus Planetis hoc loco dicta sufficiant, in quorum motibus certe leges, &harmoniae ad motum Solis, &aliae uices considerentur, quae ad usus animantium sapienter accommodatae sunt. Cur enim credamus hos Planetas diuinitus ita conditos esse, ut cum circa apogea suorum deferentium feruntur, atque à terra longißime absunt, tunc eclipticam transgreßi nostris uerticibus propiores fiant? Nisi quod tunc oportuit illorum uires intendi radiorum rectitudine, quos altitudo immensa alioqui nonnihil debilitat? Sic cum terrae proximi fiunt Saturnus &Mars. detorquentur motu latitudinis à nostro uertice ultra eclipticam uersus meridiem, ne si ad radiorum efficaciam, quam ex propinquitate habent, etiam eorundem rectitudo accederet, quae semper radiorum uires auget, Mars nimio aestu torreret &exureret terram, Saturnus nimio gelu constringeret diutius, &effoetam redderet animantium sedem &corpora. Quare sic temperauit sapientißimus &benignißimus conditor naturae, horum Planetarum effectiones certis motuum legibus, ut minus laedere res nascentes &animalia poßint. Sed longum esset immorari his admirandis uicibus, quae certißima sunt diuinae sapientiae, prouidentiae, &bonitatis testimonia, quae in ipsis artibus, ubi haec accuratius traduntur, diligentius aspicienda sunt. Nos, ut ordo postulat, pauca de reliquis quoque duobus Planetis addemus. De duobus inferioribus Planetis, Venere &Mercurio. Cum in caeterorum Planetarum situ &ordine fere uniuersa antiquitas consenserit, in his duobus discreparunt sententiae, quas supra recensuimus. Sed nos retinemus antiquißimorum Astrologorum sententiam, quam Cicero quoque, Ptolemaeus, &alij recentes Mathematici magno consensu sunt secuti, &potius credimus ijs, qui tradiderunt, Venerem proxime infra Solem, &sub hac Mercurium supra Lunae sphaeram collocari. Etsi autem hi Planetae multis rebus conuenium cum caeteris Planetis, &praecipue cum tribus superioribus, tamen hoc habent peculiare ambo, quod perpetua obseruatione deprehensum est, eos non digredi à Sole toto coelo, ut ab eo aliquando per quadratum aut per trigonum distent, uel ex aduerso cernantur, sed habere certas metas, ultra quas à Sole non excurrunt.