# Initia doctrinae physicae 90-2

Melanchthon, Initia doctrinae physicae, IN SATVRNO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/90-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/90-2

Semper enim Venus citra quinquagesimum, Mercurius uero citra tricesimum gradum, Solem comitatur, nec longiore interuallo illum uel antecurrit uel sequitur. Ex hac obseruatione etiam animaduersum est, horum trium Planetarum, Solis, Veneris & Mercurij, eandem esse lineam medij seu aequalis motus hoc est, centra Epicyclorum semper circumferri cum linea aequalis motus Solis. Vnde etiam dicitur horum trium Planetarum esse perpetua coniunctio, secundum medium seu aequalem ipsorum motum. Ex hoc illud quoque sequitur, quod tempus periodicum centri epicyclorum in his duobus Planetis prorsus est idem & aequale cum periodo Solis, qui suo motu aequali annuum nobis tempus exacte describit. Quare & horum Planetarum curriculum per Zodiacum anno spacio absoluitur. Propter hanc cum Sole cognationem, uocantur Venus & Mercurius à Platone ισόδρομωοι, ὁμόδρομοι καὶ ξαυδρομοι τ ἡλίῳ. Caeterum priuatim Venus dicitur ἐσπφόρος σ φωσφόρος, latine Lucifer, quando mane ante Solis exortum conspicitur, diem praenuncians & maturans, Rursus eadem uocatur εππφρος, latinis Vesper & Vesperugo, quando post Solis occasum fulgens lucem prorogat, ut ait Plinius, qui de uiribus huius stellae etiam hoc addit: Huius natura cuncta generantur in terris. Namque in alterutro exortu genitali rore conspergens, non terrae modo conceptus implet, uerum animantium quoque omniim stimulat. Et Ptolemaeus quoque tribuit ei uim leniter calefaciendi & humectandi, inquiens: ἀσρμαίνει μὲν γαρ ἡρέμα διὰ τὴν ἐγγύτητα τὴν προς τὸρ ἢλιον μάλιστα δὲ ὑγραίνει κατάπταιησελνν, διὰ ο μέγεθος τῶν ἰδιων φωτῶν. Mercurius autem σίλβων . Graecis dicitur σ κὴς ἐρμοῦ, & ἀπόλλωνος κύκλος, cui Astrologi tribuunt uim excitandi flatus, & naturam ita uersatilem, ut imitetur qualitates earum stellarum, cum quibuscunque fuerit coniunctus. Sic enim inquit Ptolemaeus, ὁ δὲ τὸ ἐρμοῦ ὡς ἐπιπαν θξίσου πότε μὲν ξηραντικὸς καταλαμβάνεται, καὶ τῖν ὑγρῶν ἀναποτικὸς, διὰ τὸ μηδέποτε πολυ της τω ἢλι θερμασίας κτὰι μῆκος ἄφιστασαι, ποτέ δὲ τἂν γγραντικὸς διὰ τὸ τη περιγεστάτη σφαιized by Goog Diqu σφραίρα τῆς σελήίης ἐπικεῖσθαι, ταχείας δὲ ποἔσθαι τας ἐπ ἄμφοτορα μεταβολάσ, πνευματούμενος, ὥσπερ ὑπό τῆς πορι ἀυτὸν ἢλίον ἐν. κίνησίας.

---

Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae.
