Latin
91
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 91
Unproofread scanNot analysed yet
Propter hanc uariationem punctorum, circa quae fiunt Ecclipses, circulo uehenti hos nodos, quem supra primum in descriptione orbium lunae posuimus, tribuitur motus contrarius motui planetarum proprio, conueniens cum primo mobili, sed ita tardus, ut singulis diebus nodi non amplius tribus minutis promoueantur εις τὰ προιγοῦμενα, seu ab oriente uersus occasum, quo tardisimo motu peragrant totum Zodiacum annis 18. diebus 226. horis 7. post quod interuallum temporis, Ecclipses in ijsdem locis Zodiaci iterum fieri possunt, ubi prius conspectae sunt. De ecclipsi Solis. Hac uero omnium maxime moti sunt homines, ut &admirarentur, &inquirerent motus corporum coelestium, postquam uiderunt media die interdum, coelo sereno, Solem lucis diurnae fontem tetris &horrendis tenebris inuolui, quae subito noctis imaginem afferrent, &stellas coelo haerentes, interdiu conspicuas redderent. Sed multo magis terruit eos experientia tristium euentuum, quos obseruabant semper fere sequi solere Ecclipses Solis.